Jeremiah 14

etc. HIER. Sensus, scilicet, per quos animo concipitur disciplina, etc., usque ad et usque in praesentem diem sterilitas pluviarum non solum frugum, sed et bibendi facit inopiam. . Quorum unus ait: I Cor. 3.. Et alibi: etc. GREG. (vel cervae) (vel pepererunt). Haec sententia de doctoribus genitos filios incaute deserentibus dicitur, etc., usque ad scriptum est, Gal. 6.. ID. Perversi quasi dracones trahunt ventum, cum malitiosa superbia inflantur. HIER. Claram lucem cernere non valentes, etc., usque ad sunt qui discant, non qui doceant. . ID. Dicamus et nos in tempore siccitatis et aquae penuria, Psal. 50., tuum praestolamur adventum, qui salvas Israel, non suo merito, sed tua gratia. GREG. Qui enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sed colonus, etc., usque ad et viatoris praetereuntis, qui negligit ea quae occurrunt in viis. HIER. Judaei hunc locum sic exponunt: Quare segregas te, etc., usque ad relicto Israel tendat ad gentes, ut de loco ad locum, de populo ad populum, de templo ad Ecclesiam. . etc. ID. Notandum in Scripturis sanctis quod semper peccatorum pedes moveantur, etc., usque ad et qui turrim Babylonis aedificaverunt, ab Oriente moverunt pedes suos. ID. Stultum est orare pro eo qui peccaverit ad mortem, etc., usque ad qui enim semel gladio et fami et pesti destinatur, nullis precibus eruitur: unde, etc. . etc. Audiant haec magistri qui peccantibus et in vitiis permanentibus prospera pollicentur. Multi tales hodie sunt, qui non curant undecunque sit oblatio, consulentes suae avaritiae; ut quidam fecisse dicitur, qui persuadebat ut secreta confiterentur peccata coram Deo ante altare, et ipse ex adverso sedebat: et audiebat, et hanc securitatem dabat. Tantummodo largas eleemosynas facite et sufficit. . HIER. Caveat pseudoprophetae, ne qui decipiendo lactant populum Dei, et ipsi pereant cum deceptis, et jaceant insepulti, et non sit qui operiat ignominiam eorum pulvere poenitentiae. . ID. Dupliciter hic locus intelligitur. Quod vel ipse Deus, etc., usque ad virgo contrita, filia percussa, populus deletus. etc. ID. Audiant hoc prophetae nostri et sacerdotes, quod nec foris nec intus, etc., usque ad qui prophetabant prospera, et legis mandata aperire debebant, Id est, captivati sunt. etc. HIER. Ut ubi fuerat cultus Dei et tranquillitas, ibi sit seditio et hostilis fremitus. Si quando nostra Sion nosterque Judas abominabilis abjicitur, nequaquam miremur, sed dicamus quod sequitur. etc. ID. Quasi: Et nos et patres nostri eadem dementia Dei praecepta negleximus, etc., usque ad nondum venerant ad iniquitatis cumulum: quod in Christi morte completum est. Templi, vel cujuslibet sancti, in quo, sicut scriptum est, Tunc alliditur atque destruitur, cum ab eo multitudine peccatorum Deus offenditur. Sed quia culpa perditur, Domini clementia sustentatur, quae mutatur severitate sententiae, si irritum faciat Dominus pactum suum quo nobis pollicitus est salutem. etc. HIER. Post multos variosque sermones redit ad titulum prophetiae, etc., usque ad tu solus es qui populum tuum potes instruere, et divisiones gratiarum exspectantibus te.
Copyright information for VulgGlossa